TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Nihil enim medium est inter opus Dei, atque praeceptum; quia in praecepto est opus. Denique dixit, et facta sunt (Psal. XXXII, 9). Videtis igitur quod dubitari non potest, quia voluntas Dei potestas est. Si ergo voluntas eius potestas est; qui unius voluntatis Trinitatem asserunt, unius utique asserunt potestatis. Itaque statim lepra discessit; ut intelligas medentis affectum, qui veritatem operi addidit.