TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

(Vers. 7.) Hinc ad alia progreditur Dominus Iesus. Nam qui totum hominem salvum facere disposuerat, per singula membra currebat; ut vere diceret: Mihi irascimini, qui totum hominem sanum feci in sabbato (Ioan. VII, 23). Itaque hoc loco manum illam quam extendit Adam, et interdictae arboris poma decerpsit (Gen., III, 6), succis bonorum factorum salutaribus irrigavit, ut quae crimine aruerat, bonis operibus sanaretur. In quo Iudaeos redarguit Christus, qui malis interpretationibus Legis praecepta violarent, aestimantes sabbato etiam a bonis operibus feriandum, cum Lex in praesentibus formam praefiguraverit futurorum: in quibus utique malorum feriae futurae sunt, non bonorum. Nam licet saecularia opera conquiescant, non otiosus tamen boni operis actus est in Dei laude requiescere.