Adverte omnia diligenter, quomodo et cum apostolis ascendat, et descendat ad turbas. Quomodo enim turba nisi in humili Christum videret? Non sequitur ad excelsa, non ascendit ad sublimia. Denique ubi descendit, invenit infirmos; in excelsis enim infirmi esse non possunt. Sic etiam Matthaeus docet, (Matth. VIII, 1), in inferioribus debiles esse sanatos; prius enim unusquisque sanatus est; ut paulatim virtutibus procedentibus, ascendere posset ad montem. Et ideo unumquemque in inferioribus sanat, hoc est, a libidine revocat, iniuriam caecitatis avertit. Ad vulnera nostra descendit, ut usu quodam et copia sui, naturae compotes nos faciat esse coelestis. Et sanabat hos quidem, sed in inferioribus relinquebat. .