Connexae igitur sibi sunt concatenataeque virtutes; ut qui unam habet, plures habere videatur: et sanctis una competit virtus, sed eius quae fuerit uberior, uberius est praemium. Quanta hospitalitas in Abraham! quanta humilitas (Gen. XVIII, 2)! quanta sanctitas, ut fratris filium ab hoste servaret (Gen. XIV, 16)! et quanta abstinentia, ut nihil de praeda quaereret (Ibid., 23)! Sed quia fide praestitit, fidei prae caeteris meruit principatum (Gen. XV, 6). Ergo unicuique plura praemia, quia plura incentiva virtutum; sed quod in aliquo merito copiosius, hoc etiam in praemio redundantius. .