Possumus hic tamen divitem intelligere populum Iudaeorum, vel haereticos, vel certe mundi philosophos, qui ubertate verborum, et quodam ambitiosae facundiae patrimonio delectati, simplicitatem verae fidei supergressi, thesauros inutiles condiderunt. Nonne tibi videtur haereticus aliquis, cum audis eum de generatione Domini iuxta usum saeculi dispuntantem, dives in verbis, pauper in viribus? Qui putat se in hoc tempore locupletes habere divitias: sed in futuro egestatem suae fidei recognoscet; cibumque perfidiae, quem praesenti aetate ructaverit, aeterno fidei commaceratus ieiunio, causam tanti sciet esse supplicii. Eritque tempus, ut risus suos lugeant, qui dicta nostra nuncrident. Quibus bene dicetur: (Vers. 26.) Vae cum bene vobis dixerint omnes homines! .