TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

(Vers. 32.) Bono itaque exemplo imbuitur christianus; ut non contentus iure naturae, gratiam eius requirat. Si enim commune est omnibus, etiam peccatoribus, redamare: cui genus professionis excelsius, studium quoque debet esse virtutis uberius, ut diligat etiam non amantes. Nam etsi nulla merita diligendi usum amoris excludant, non tamen virtutis excluserint. Sicut enim in eo qui te diligit, pudet gratiam non referre; et gratiae amore referendae amor tibi eius inolescit quem antea non amabas: ita etiam in eo qui non amat, debes amare virtutem; ut dum virtutem amas, incipias eum amare quem non amas: cum rara et caduca remuneratio sit amantis, sempiterna virtutis.