TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Non simplex intellectus in simplicibus est verbis; alioquin praesentibus superiora compugnant. Quomodo enim Ioannes, quem in superioribus, Deo Patre demonstrante, cognovit, hic nescit? Quomodo et ibi quem ante nescivit, agnovit: et hic quem iam ante sciebat, ignorat? Nesciebam, inquit, eum: sed qui misit me baptizare, ipse mihi dixit: Supra quem videris Spiritum sanctum descendentem (Ioan. I, 33). Et dicto credidit, et demonstratum agnovit, et baptizatum adoravit, et venientem prophetavit. Denique, Ego, inquit, vidi, et testimonium perhibui, quoniam hic est electus Dei (Ibid., 34). Quid ergo fieri posset ut sic propheta tantus erraret; ut de quo dixerat Ec ce qui tollit peccata mundi (Ibid., 29), adhuc eum Dei Filium esse non crederet? Aut enim insolentiae est divina ei tribuere quem nescias: aut de Dei Filio dubitasse perfidia est. Non cadit igitur in talem Prophetam tanti erroris suspicio.