Itaque et nunc qui vetus Testamentum recensent, antequam cognoscant Evangelium, et quasi quaedam Dominici corporis legunt vestigia, venturum putant, et requirunt utrum ipse sit Christus Dei Filius, qui venturus est. Et cum legunt quando cum Abraham locutus est (Gen. XVIII, 20 et seq., et XXII, 1), vel quando se dux militiae coelestis ostendit (Iosue V, 14), dicunt utique: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Cum autem venerint ad Evangelium, et cognoverint illuminari caecos, ambulare claudos, audisse surdos, mundatos esse leprosos, mortuos resurrexisse, tunc dicunt: Vidimus eum, et oculis nostris perspeximus, et in vestigia clavorum eius digitos nostros inseruimus. Videmur enim nobis vidisse quem legimus, spectasse pendentem, et vulnera eius, spiritu Ecclesiae scrutante, tentasse; si enim digito Dei eiiciuntur daemonia, fides quoque digito Ecclesiae reperitur. Aut fortasse in parte quadam operatrice corporis nostri omnes videmur investigasse Dominicae seriem passionis; fides enim per paucos ad plures pervenit. Lex ergo Christum venturum annuntiat: Evangelii scriptura venisse confirmat.