TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Denique Dominus sciens neminem sine Evangelio plene credere posse; quia sicut fides a veteri incipit Testamento, ita impletur in novo: interrogatus de se, non verbo aliquo, sed factis se esse signavit. (Vers. 22.) Ite, inquit, nuntiate Ioanni quae audistis, et vidistis. Caeci vident, claudi ambulant, surdi audiunt, leprosi mundantur, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur. .