TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Sed videamus cur secundum Matthaeum reperiamus admonitos discipulos, ne cui dicerent quod ipse sit Christus: hic autem scriptum sit increpatos esse, ne cui dicerent quod esset multa passurus et resurrecturus (Matth. XVI, 20). Videtis quod in uno Christi nomine omnia sint. Ipse est enim Christus qui natus est ex Virgine, ipse est qui mirabilia fecit in populo, ipse qui mortuus est pro peccatis nostris, et resurrexit a mortuis. Unum horum si retraxeris, retraxisti salutem tuam. Nam etiam haeretici habere sibi Christum videntur; nemo enim Christi nomen negat: sed negat Christum, qui non omnia quae Christi sunt, confitetur. Multis igitur ex causis iubet tacere discipulos; ut fallat principem mundi, ut declinet iactantiam, doceat humilitatem; simul ne rudes et imperfecti adhuc discipuli maximae praedicationis molibus opprimantur. .