TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Quod si ad sacramenta fidelium tendens catechumenus imbuendus sit, dicendum quia unus est Deus ex quo omnia, et unus Iesus Christus per quem omnia (I Cor. VIII, 6): non duos dominos esse dicendos: perfectum quidem Patrem, perfectum esse et Filium; sed unius Patrem et Filium esse substantiae: Verbum aeternum aeterni Dei, non quod profertur, sed quod operatur; ex patre genitum, non voce editum. Prohibentur ergo apostoli evangelizare eum Dei Filium, ut evangelizarent postea crucifixum. Haec est fidei gloria, si vere intelligas crucem Christi. Aliae cruces nihil mihi prosunt, sola crux Christi mihi utilis est, et vere utilis. Per quam mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 14). Si mihi crucifixus est mundus, scio quia mortuus est, non diligo eum; scio quia praeterit, non concupisco eum; scio quia corruptela consumit hunc mundum, quasi fetidum vito, quasi luem caveo, quasi nociturum relinquo.