TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Si haec intelligas, videbis hanc feminam valde beatam, ubicumque praedicatum fuerit hoc Evangelium, nominari, nec eius umquam memoriam exolescere (Matth. XXVI, 13); eo quod super caput Christi bonorum fragrantiam morum, iustorumque factorum effudit unguenta. Qui accedit ad caput, nescit extolli; sicut ille frustra inflatus mente carnis suae, et non tenens caput. Sed qui caput non tenet Christi, vel pedes teneat; quia corpus unum copulatum et subministratum crescit in incrementum Dei (Coloss. II, 19).