Habet tamen et quae peccavit unguentum. Defer mihi et tu post peccata poenitentiam. Quocumque vel in domum indigni, vel in domum pharisaei audieris iustum venisse, contende: praeripe hospiti gratiam, praeripe regnum coelorum: A diebus enim Ioannis Baptistae . . . . . regnum coelorum cogitur, et cogentes diripiunt illud (Matth. XI, 12). Ubicumque audieris Christi nomen, accurre: in cuiuscumque interiorem domum Iesum intrasse cognoveris, et ipse festina. Cum repereris sapientiam, cum repereris iustitiam in alicuius penetralibus recumbentem, accurre ad pedes, hoc est, vel extremam partem quaere sapientiae. Noli fastidire pedes: fimbriam illa tetigit, et sanata est (Luc. VIII, 44). Lacrymis confitere delicta, dicat de te quoque iustitia illa coelestis: (Vers. 44.) Lacrymis suis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit. .