TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

(Vers. 47.) Et ideo nemo tantum potest diligere, quantum illa quae in pluribus diligit. Nec Petrus ipse qui dixit: Domine, tu nosti quia diligo te (Ioan. XXI, 17). Nec Petrus ipse qui doluit quia interrogatus est: Amas me (ibid.)? Quod enim manifestum erat, nolebat quasi incognitum quaeri. Ergo nec Petrus ipse, quia Ecclesia dilexit in Petro. Nec Paulus ipse, quia Paulus quoque eius est portio. Et tu plurimum dilige, ut et tibi plurimum remittatur. Multum peccavit Paulus, qui etiam persecutor fuit: sed multum dilexit, qui usque ad martyrium perseveravit. Remissa sunt ei peccata multa; quia et ipse dilexit multum, qui sanguini proprio pro Dei nomine non pepercit.