Qui sunt isti debitores duo, nisi populi duo: unus ex Iudaeis, alter ex gentibus feneratori illi thesauri coelestis obnoxii? Unus, inquit, debebat denarios quingentos, alius quinquaginta. Non mediocris est iste denarius, in quo regis imago formatur, qui tropaeum habet imperatoris expressum. Non materialem feneratori huic debemus pecuniam, sed meritorum examina, aera virtutum: quarum meritum gravitatis pondere, iustitiae specie, sono confessionis expenditur. Vae mihi si non habuero quod accepi: aut quia difficile quisquam est qui feneratori huic integrum debitum possit exsolvere, vae mihi si non petiero: Concede mihi debitum (Matth. VI, 12)! Non enim nos ita Dominus orare docuisset, ut peteremus dimitti nobis nostra debita, nisi sciret difficile aliquos fore idoneos debitores.