TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Et tu si desideras gratiam, charitatem auge: mitte in corpus Iesu fidem resurrectionis, odorem Ecclesiae, communis charitatis unguentum; et ita progrediens pauperi dabis. Plus tibi pecunia illa proderit, si non tamquam affluentem tribuas, sed tamquam profuturam Christi nomine largiaris: si ita eam conferas pauperi, ut deferas Christo. Non ergo iuxta litteram tantummodo accipias superfusum capiti unguentum: littera enim occidit (II Cor. III, 6); sed secundum spiritum, quia spiritus vita est.