Ergo non debuerant foris stare, qui Christum videre quaerebant: Prope est enim verbum in ore tuo, et in corde tuo (Rom. X, 8). Intus igitur verbum, intus est lumen. Unde et ille ait: Accedite ad Dominum, et illuminamini (Psal. XXXIII, 6). Si enim foris astantes nec ipsi agnoscuntur parentes, et propter nostrum fortasse non agnoscuntur exemplum: quemadmodum nos agnoscemur, si foris stemus? .