TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Supra habes, quia pernoctabat in oratione (Luc VI, 12): quomodo hic in tempestate dormiret? Sed exprimitur securitas potestatis, quod omnibus timentibus, solus intrepidus quiescebat. Non est ergo consors naturae, qui non est consors periculi. Et si corpus dormit, operatur divinitas, operatur fides. Denique dicit: Modicae fidei, quare dubitastis (Matth. VIII, 26)? Et bene arguuntur qui praesente Christo timebant, cum utique qui ei adhaeret, perire non possit.