Qui sunt isti porci, nisi forte illi de quibus dictum est: Nolite dare sanctum canibus, nec miseritis margaritas porcis; ne forte conculcent eas pedibus suis (Matth. VII, 6)? Illi scilicet, qui immundorum usu animalium vocis et rationis expertes, lutulentis vitae suae actibus naturalium coinquinaverint ornamenta virtutum. Qui impetu feruntur in praeceps; quoniam nullius meriti contemplatione revocantur: sed tamquam de superioribus ad inferiora per improbitatis proclive detrusi, suffocantur in aquis, inter fluctuantia mundi istius strangulatorum in modum, intercluso pereunt spiritus commeatu; neque enim in iis qui fluido aestu voluptatum huc atque illuc feruntur incerti, ullius spiritus potest esse vitale commercium.