TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Etsi non incongrua haec puerorum videantur esse personae, qui levem corporis motum imprudentia adhuc maturioris gravitatis exercent; tamen ad altiorem sensum referri posse praesumo, eo quod videantur Iudaei, nec psalmis primo, nec threnis postea propheticis credidisse: psalmis ad praemia provocati, threnis ab errore revocati. Cantavit David, ut in salicibus nostra suspenderemus organa (Psal. CXXXVI, 2). Cantavit ipse, et ante arcam Domini non pro lascivia, sed pro religione saltavit (II Reg. VI, 14). Ergo non histrionicis motibus sinuati corporis saltus, sed impigra mentis, et religiosa corporis agilitas designatur. Sed non in triumphis, non in excidiis Iudaeorum secuta correctio est, qui divinae indulgentiae muneribus provocati, levare mentem, corpus attollere, terrena deserere, coelestia quaerere debuerunt, et iniuriis captivitatis attriti, deflere peccatum, quod culpa esset auctor iniuriae.