TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Neque enim aliquam philosophiae professores, vel principes Synagogae pereuntibus populis possunt ferre medicinam. Solus est Christus qui aufert peccata populorum; si tamen medendi patientiam non recusent. Caeterum curare non dignatur invitos, et cito infirmos deserit, quibus oneri videt esse praesentiam suam, sicut Gerasenorum populis, qui exeuntes de civitate in qua species Synagogae videtur existere, rogabant ut discederet: (Vers. 37.) Quia timore magno tenebantur; .