TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Et ideo diutius molestus non fuit: sed Ascendit, et regressus est: ascendit utique ab inferioribus ad superiora, a Synagoga scilicet ad Ecclesiam. Regressus per stagnum est, ut hic ait: aut sicut Matthaeus per fretum (Matth. IX, 1); inter nos enim et illos fretum magnum est. Itaque nemo de Ecclesia ad Synagogam sine periculo transit salutis. Sed et ille qui de Synagoga ad Ecclesiam transire desiderat, crucem suam tollat, ut discrimen evadat. .