TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Quicumque enim non credit, irridet. Fleant igitur mortuos suos, qui putant mortuos: ubi resurrectionis fides est, non mortis est species, sed quietis. Nec abhorret illud Matthaei, quod ait tibicines fuisse in domo principis, et turbam tumultuantem (Matth. IX, 23): vel quia more veteri tibicines ad incendendos excitandosque luctus videbantur adhiberi: vel quia per Legis et litterae cantilenam, exsultationem Synagoga non poterat capere spiritalem.