(Vers. 8). Quae ratio est, quod cum in posterioribus Ioannis passio describatur, hic iam mortuus verbis Herodis ostenditur? Ne forte illa, quia post Legis defectum Evangelicus cibus incipit ieiuna pascere corda populorum? Denique postea quam illa quae Ecclesiae typum accepit, a fluxu curata est sanguinis, postea quam apostoli ad evangelizandum regnum Dei sunt destinati, gratiae coelestis impartitur alimentum. Sed quibus impartiatur, adverte. Non otiosis, non in civitate quasi in Synagoga, vel saeculari dignitate residentibus, sed inter deserta quaerentibus Christum; qui enim non fastidiunt, ipsi excipiuntur a Christo, et cum ipsis loquitur Dei Verbum non de saecularibus, sed de regno Dei. Et si qui corporalis gerunt ulcera passionis, his medicinam suam libenter indulget.