TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Bene ergo dicit: Cantavimus vobis, et non saltastis (Exod. XV, 1). Cantavit enim Moyses quando in mari Rubro ad transitum Iudaeorum fluctus obriguit, unda circumstetit, eademque equos Aegyptiorum, ascensoresque refusa demersit. Cantavit Esaias dilectae vineae suae canticum (Esai. V, 1), significans asperam flagitiis fore plebem, quae fecundis prius erat virtutibus fructuosa. Cantaverunt Hebraei, cum vestigia eorum tactu flammae rorantis humescerent, et intus extraque ardentibus omnibus; solos tamen ignis innoxius lamberet, nec adureret (Dan. III, 24). Habacuc quoque cantico publicam doctus mulcere moestitiam, prophetavit dulcem Domini fore fidelibus passionem (Habac. III, 2). Cantaverunt ergo prophetae spiritalibus modulis publicae salutis oracula resultantes. Fleverunt prophetae threnis flebilibus dura Iudaeorum corda mulcentes.