TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Ubique igitur mysterii ordo servatur; ut prius per remissionem peccatorum vulneribus medicina tribuatur, postea alimonia mensae coelestis exuberet: quamquam nondum validioribus haec turba reficiatur alimentis, neque Christi corpore et sanguine ieiuna solidioris fidei corda pascantur. Lacte, inquit, vos potavi, non esca; nondum enim poteratis, sed nec adhuc quidem potestis (I Cor. III, 2). In modum lactis quinque sunt panes. Esca autem solidior corpus est Christi, potus vehementior sanguis est Domini. Non statim a primo epulamur omnia, neque potamus omnia. Hoc primum, inquit, bibe (Esai. IX, 1). Est ergo primum, est etiam secundum quod bibas. Est et primum quod manduces, est etiam secundum, est tertium. Primum quinque panes sunt, secundum septem, tertium ipsum corpus est Christi.