TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Utinam, Domine Iesu, velis mecum istos ieiunos non dimittere, sed importitis abs te epulis reficias eos; ut possint tuis alimoniis fortiores infirmitatem ieiunii non timere. Dicas utinam etiam de nobis: Nolo eos ieiunos dimittere! Et causam mihi dicito, quare eos nolis ieiunos dimittere: immo iam dixisti, quia si quem dimiseris ieiunum, deficit in via, hoc est, deficit vel in istius cursu vitae, vel antequam ad caput perveniat viae, antequam perveniat ad Patrem, et intelligat quod ex Patre Christus est, intelligat quod Christus e coelo, et intelligat quod Christus qui descendit, ipse est et qui ascendit; ne forte cum acceperit quod natus ex Virgine est, incipiat non Dei virtutem, sed hominis aestimare. Ergo ne deficiant, inquit. (Ibid.) Date illis vos manducare. At illi dixerunt: Non sunt nobis plusquam quinque panes, et duo pisces: nisi nos eamus, et emamus in omnem hanc turbam escas. .