TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Non piget ergo aestimare quod quatuor millia ex quatuor mundi collecta partibus, in quibus Ecclesia figuratur, maioris gratiae cibum sumant, iuxta quod scriptum est: Quia venient ab Oriente et Occidente et Septentrione et Austro, et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno coelorum (Matth. VIII, 11). Unde hic gratiae Patri aguntur a Christo; non enim frustra illic benedictio tantum, hic etiam gratiarum est actio. Pro Ecclesia quippe sua Dominus Patri gratias agere consuevit; quia quae abscondit sapientibus, ea parvulis revelavit. Benedictio igitur super nos, qui inferiores sumus: gratiarum actio super eos qui de infirmitatibus corporum suorum sacratis passionibus triumpharunt. Iam illud in superioribus praelibavimus, quia cum quinquageni discumbere iuberentur, licet sacrato numero definito; tamen videtur hic fundatioris Ecclesiae populus, qui sine numeri definitione recumbit. .