TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Conferant gentiles, si placet, cum Christi beneficiis deorum suorum non facta, sed ficta. Ferunt certe eorum fabulae fuisse regem quemdam qui quidquid tangebat, aurum fiebat. Sed etiam convivia ipsa feralia; nam et ipsa mantilia digitis apprehensa riguerunt: et cibus in ore crepitabat, ferens non alimenta, sed vulnera: et in gutture potus haerebat, nec penetrare facilis, nec redire. Digna beneficia votis, digna tanto munera precatore, digna liberalitas conferente! Talia sunt idolorum beneficia, ut cum videntur prodesse, plus noceant: at vero Christi munera parva videntur, et maxima sunt. Denique non uni collata, sed populis; nam et cibus edentium in ore crescebat, et videbatur esse corporalis alimoniae, sed sumebatur salutis aeternae.