TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Et ideo Petrus non exspectavit populi sententiam, sed suam prompsit dicens: Tu es Christus Filius Dei vivi (Ioan. VIII, 12). Qui et semper est, nec coepit ut esset, et esse non deficit. Magna autem Christi gratia, qui omnia prope vocabula sua discipulis suis donavit. Ego sum, inquit, lux mundi (Matth. V, 14): et id tamen quo ipse gloriatur, discipulis nomen indulsit dicens: Vos estis lux mundi. Ego sum panis vivus (Ioan. VI, 1); et, Nos omnes unus panis . . . . sumus (I Cor. X, 17). Ego sum vitis vera (Ioan. XV, 1). Et tibi dicit: Plantavi te vitem fructuosam omnem veram (Ierem. II, 21). Petra est Christus: Bibebant enim de spiritali sequente petra, petra autem erat Christus (I Cor. X, 4): etiam discipulo suo huius vocabuli gratiam non negavit (Matth. XVI, 18); ut et ipse sit Petrus, quod de petra habeat soliditatem constantiae, fidei firmitatem.