TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Vides corpora nostra terrenorum et fragilium expressione signari, quae brevi lapsu praecipitata franguntur: et facile ea quae mens voluit interna per sensus et gesta corporis prodi, sicut illa quae calix interius continet, foris lucent. Unde et in posterioribus (Luc. XXII, 42) non dubium est vocabulo calicis passionem corporis declarari, cum dicit Dominus: Calicem quem mihi Pater dedit, non vis ut bibam illum (Ioan. XVIII, 11)? Bibit enim corpus suum, qui corporalem fragilitatem spiritali absorbet affectu, et quasi in mentem animumque transfundit; ut interioribus exteriorum imbecillitas hauriatur. Cernis igitur quod nos non exteriora huius calicis aut catini, sed interiora contaminant. Et ideo quasi bonus praeceptor docuit quemadmodum nostri mundare corporis contagium debeamus, dicens: (Vers. 41.) Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis. .