TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Totus itaque pulcherrimus ab hinc dirigitur locus, ut quoniam nos ad studium simplicitatis invitat, superflua Iudaeorum et terrena condemnet, qui secundum corpus intelligendo quae Legis sunt, vitro et catino propter fragilitatem sui non immerito comparantur; et ea de quibus nobis nullus est usus, observant: ea autem in quibus nostrae spei fructus est, negligunt; et ideo peccatum grande committunt, dum meliora despiciunt: et tamen ipsis peccati abolitio promittitur, si misericordia consequatur. .