TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

(Vers. 43, 44.) Arrogantiam quoque iactantiamque redarguit Iudaeorum, dum primatus accubitionis in conviviis appetunt. In ipsos quoque peritos Legis damnationis sententia promulgatur: qui quasi sepulcra quae non apparent, specie fallunt, visuque decipiunt; ut cum foris speciosa promittant, intus ossa plena fetoris includant. Quod faciunt plerique doctores, qui ab aliis exigunt, quae ipsi non queant aemulari. Et ideo ipsi monumenta sunt, sicut et alibi dictum est: Sepulcrum patens est gutlur eorum (Psal. V, 11).