TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Sed ad proposita revertamur. Hic videtur quibusdam ut eumdem et Filium hominis et Spiritum sanctum Christum intelligamus, salva distinctione personarum, et unitate substantiae; quia unus et Deus et homo Christus, idem Spiritus, sicut scriptum est: Spiritus ante faciem nostram Christus Dominus (Thren. IV, 20); idem sanctus; quia sicut Deus Pater, et Filius Deus, Dominus Pater et Filius Dominus; ita etiam et Pater sanctus, et Filius sanctus, et Spiritus sanctus. Denique Cherubim et Seraphim indefessis vocibus clamant; Sanctus, sanctus, sanctus (Esai. VI, 3); ut Trinitas repetita tertia appellatione signetur. Si ergo utrumque Christus est, quae est diversitas, nisi ut sciamus quia divinitatem Christi nobis negare non liceat? Denique in persecutione quid quaeritur, nisi ut Deus Christus negetur? Itaque quicumque spiritus non confitetur in Christo Deum, et ex Deo, atque in Deo Christum, veniam non meretur. Sed etiam quicumque non confitetur Christum in carne venisse, ex Deo non est; qui enim hominem negavit, Deum negavit; quia Deus in homine, et homo in Deo Christus.