TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Totus hic locus ad subeundam pro confessione Domini passionem, aut contemptu mortis, aut spe praemii, aut mansuri denuntiatione supplicii, cui numquam venia laxetur, instruitur. Et quoniam avaritia plerumque solet tentare virtutem, etiam huius abolendae rei praeceptum subiicitur et exemplum, dicente Domino: Quis me constituit iudicem aut divisorem supra vos? Bene terrena declinat, qui propter divina descenderat; nec iudex esse dignatur litium, et arbiter facultatum, vivorum habens mortuorumque iudicium, arbitriumque meritorum. Non ergo quid petas, sed a quo postules intuendum est; nec coram maioribus intento animo putes minoribus obstrependum. Unde non immerito refutatur hic frater, qui dispensatorem coelestium gestiebat corruptibilibus occupare; cum inter fratres patrimonium non iudex medius, sed pietas debeat sequestra dividere; quamquam immortalitatis patrimonium, non pecuniae, sit hominibus expetendum; frustra enim congregat opes, qui se his nescit usurum: sicut ille qui cum repleta horrea novis messibus rumperentur, exuberantium sibi fructuum receptacula praeparabat, cui congregaret ignarus (Vers. 27 et seq.). Remanent enim in saeculo cuncta quae saeculi sunt, et praetereunt nobis quaecumque congregantur haeredibus; neque enim nostra sunt, quae non possumus auferre nobiscum. Sola virtus comes est defunctorum, sola nos sequitur misericordia, quae coelestium dux praevia mansionum, pecuniae vilis usura tabernacula defunctis acquirit aeterna, sicut Domini praecepta testantur, dicentis ad nos: Facite vobis amicos de iniquo mammona, qui vos recipiant in aeterna tabernacula sua (Luc. XVI, 9). Bonum itaque ac salutare praeceptum, et idoneum quod vel avaros possit animare, quo studeant corruptibilia perennibus, terrena mutare divinis. Sed quoniam plerumque devotio fidei infirmitate revocatur, et ad conferendum patrimonium prompti, victus sui consideratione retrahuntur; eo addidit Dominus dicens: (Vers. 22, 23.) Nolite solliciti esse animae quid manducetis: neque corpori quid vestiamini. Anima plus est quam esca: et corpus plus quam vestimentum. .