Considerate, inquit, volatilia coeli (Matth. VI, 26). Magnum sane et aptum quod fide sequamur exemplum. Nam si volatilibus coeli quibus nullum exercitium cultionis, nullus de messium fecunditate proventus est, indeficientem tamen providentia divina largitur alimoniam, verum est causam inopiae nostrae avaritiam videri. Etenim illis idcirco inelaborati pabuli usus exuberat, quod fructus sibi communem ad escam datos speciali quodam nesciunt vindicare dominatu; nos communia amisimus, dum propria vindicamus; nam nec proprium quidquam est, ubi perpetuum nihil est; nec certa copia, ubi incertus eventus. Cur enim divitias tuas aestimes, cum tibi Deus etiam victum cum caeteris animantibus voluerit esse communem? Aves coeli speciale sibi nihil vindicant, et ideo pabulis indigere nesciunt; quia non norunt aliis invidere. (Vers. 27, 28.) Considerate lilia quomodo crescunt. Et infra: Si autem fenum quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit: quanto magis vos minimae fidei! .