TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Plerique etiam comparationem hanc secundum naturam floris et usum putant propositi germinis aptiorem; eo quod lilia nullius annui usus cultum requirant, nec sicut erga proventum fructuum caeterorum, ita etiam erga generationem istius floris sollicitis in orbem redeat labor actus agricolis. Quibuslibet enim siccitatibus agri omne illud quod alitur in florem, quadam virtute genitali ex sese atque in se succi semper manentis animatur; ita cum foliorum puberum caulem videas aruisse, floris tamen natura virescit; absconditur enim viriditas, non amittitur. At ubi vernis fuerit provocata blanditiis, indumentum germinis, comam floris, liliive resumit ornatus. Quem locum nunc, quoniam alibi uberius tractatum esse reminiscimur, perstrinxisse satis est; ne in eadem sit recursus. .