TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Non incongruum quoque videtur si mystica interpretatione enodemus hunc sensum. Domus una, homo unus est. Unusquisque enim domus aut Dei est, aut diaboli. Itaque domus spiritualis, homo est spiritualis, sicut habemus in epistola Petri: Et vos tamquam lapides vivi aedificamini domus spiritualis in sacerdotium sanctum (I Pet. II, 5). In hac ergo domo duo in tres, tres in duos dividuntur. Duos legimus frequenter animam et corpus (Matth. XVIII, 19). Quod si duobus in terra convenerit, effecit utraque unum. Et alibi: Castigo corpus meum, et servituti redigo (I Cor. IX, 27). Aliud est quod servit, aliud cui subiicitur. .