Possunt etiam (Cf. Aug. lib. II contra Iul. Pelag. , cap. 5) videri caro atque anima ab odore, tactu, gustuque luxuriae separata, in una domo se adversus incursantia vitia dividentes, caro et anima subiicientes se legi Dei, et removentes a lege peccati: quorum licet dissensio per praevaricationem primi hominis in naturam se verterit; ut nequaquam sibi paribus ad virtutem studiis convenirent; tamen per crucem Domini Salvatoris tam inimicitiis, quam etiam mandatorum lege vacuatis in societatis concordiam congruerunt, posteaquam Christus e coelo pax nostra descendens, fecit utraque unum, et medium parietem maceriae solvit, inimicitias in carne sua lege mandatorum in decretis evacuans; ut duos conderet in uno novo homine faciens pacem, et reconciliaret utrosque in uno corpore Deo (Ephes. II, 14-16). Quis est uterque, nisi unus interior, alter exterior? Alter animae spectat vigorem, alterum refert ad corporis sensum; quamquam in se separabilis affectus conspiratione concordent, cum caro subiecta meliori, salutaribus obedit imperiis: non quod in naturam animae subtilitate materiae transfusa demigret, sed quia deliciis abdicatis, ab omni defaecata labe vitiorum, coelestis conversationis tramitem obedientiae affectione gradiatur: iam non ut antea legi mentis repugnans, sed per legem mentis et spiritum vitae liberata a lege peccati; ut animae caro fiat appendix, non iam lena vitiorum, sed aemula quaedam et quasi pedissequa virtutis. .