TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Sed ubi in se anima redit, deformis partus pudore conventa, degeneres abiurat haeredes abdicans motus, exosa peccatum. Caro quoque gravium laborum defenerata sorte, et usura iniuriae miserabilis fatigata, ubi se cupiditatibus suis quas sibi ipsa generavit, tamquam sentibus mundi doluit esse confixam, veterem hominem festinat exuere; ut se sibi auferat, ne improvidam parentem successio peritura destituat. Rursus cupiditatum irrationabilis motus, quasi cuiusdam formae decore fucato, voluptatis lenociniis illectans, eam sibi tamquam in usum societatis adscivit: ita velut quaedam corporis atque animae nurus voluptas motui pravae cupiditatis innubit.