TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Audivi etiam (ut ad redarguendos eos de contrariis sumamus exemplum) duorum prudentium facundiam nivi et apibus comparasse. Inveni quoque dixisse David: Quam dulcia faucibus meis verba tua, super mel et favum ori meo (Psal. CXVIII, 103)! Et infra: Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine, et lux semitis meis (Ibid., 105). Verbum Dei lux est, verbum Dei nix est. Super mel quoque et favum est Dei verbum, quod ore divino melle dulcior fluxit oratio, et perspicua, nivis ritu, mollioribus cadunt verba sententiis. Vere hic solus sermo nivibus comparandus, qui de coelo missus in terras, ieiuna nostrorum arva pectorum fecundavit. Quod non usurpatorie praesumptum, sed ex lectionis serie derivatum Deus ipse testatur, dicens: Exspectetur sicut pluvia eloquium meum, et descendant velut ros verba mea, sicut imber super gramen, et sicut nix super fenum (Deut. XXXII, 2).