Quadrantem autem in balneis dari solere reminiscimur, cuius oblatione ut illic unusquisque lavandi accipit facultatem, ita hic accipit eluendi; quia uniuscuiusque peccatum supra scriptae genere conditionis eluitur; cum tamdiu exercetur noxius poenis, ut commissi supplicia erroris expendat. 159. - Cap. XIII (PL 15 1741A) Cap. XIII (Cap. XIII. - Vers. 1.) De Galilaeis autem illis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum, figura quaedam videtur eos tangens, qui coactu diabolico, non pure offerunt sacrificium: quorum oratio in peccatum, sicut de Iuda scriptum est (Psal. CVIII, 7) proditore, qui proditionem sanguinis Dominici inter sacrificia positus cogitabat. (Vers. 6.) Arborem fici quidam habuit plantatam in vinea sua. .