Est etiam in natura arboris, quo magis credas Synagogae speciem comparatione huius expressam; etenim si diligenter inquiras, discretam ab usu arborum caeterarum consuetudinem naturae huius invenies. Namque aliae florem ferunt, antequam fructum, pomaque ventura praenuntio sui flore designant; haec sola ab initio germinat poma pro floribus: in aliis flos decutitur, et poma nascuntur; in hac poma decidunt, ut poma succedant. Ergo priora illa cassa fructuum, vice floris emergunt: ita praecoqua quodam nascendi usu, quae ordinem naturae nesciunt, beneficium naturae servare non possunt. Etenim qua se medio trudere de cortice gemma consuevit, ea minutissima quaeque huius generis poma prorumpunt. De quibus legimus in Canticis canticorum: Ficus producit grossos suos (Cant. II, 13). Itaque caeteris albentibus primo vere virgultis, sola ficus proprio nescit flore canescere; ideo fortasse quod nullus istis maturior sit usus in pomis. Nam succedentibus aliis, haec quasi degenerantia respuuntur, et arenti infirma radice, renovatis quibus sit succus utilior, exuruntur. Manent tamen aliqua perrara, nec decidunt, quibus hic proventus arriserit; ut de medio duarum virgarum claviculo brevi erumpente promergant, quo geminis tecta praesidiis tamquam naturae parentis gremio, succi fotu plenioris inolescant. Ea clementioris aurae provocata temperie, et prolixioribus adultiora temporibus, ubi silvestrem animum succi prioris exuerint, specie caeteris et maturitatis gratia praeferuntur.