TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Merito ergo nullus in Synagoga fructus inventus est: et ideo iubetur excidi. Sed bonus cultor, et fortasse ille in quo Ecclesiae fundamentum est, praesciens alterum ad gentes, se autem ad eos qui ex circumcisione sunt, esse mittendum; religiose ne excidatur intervenit, fretus vocatione sua etiam populum Iudaeorum per Ecclesiam posse salvari. Ideoque dicit: (Vers. 8.) Remitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam cophinum stercoris. .