Sed alias teritur fides, alias premitur, alias seminatur. Ipse Dominus granum est sinapis. Erat integer ab iniuria: sed eum velut granum sinapis qui non attriverat populus, nesciebat. Teri maluit, ut diceremus: Christi enim bonus odor sumus Deo (II Cor. II, 15). Comprimi maluit; unde et Petrus dixit: Comprimunt te turbae (Luc. VIII, 45). Seminari maluit velut granum quod acceptum homo misit in hortum suum; in horto enim Christus et captus et sepultus: in horto crevit, ubi etiam resurrexit, et factus est arbor, sicut scriptum est: Sicut arbor mali inter ligna silvae: ita frater meus inter medium filiorum (Cant. II, 3).