TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Preme etiam cum Christo, et semina fidem. Premitur fides, cum crucifixum credimus Christum. Pressit fidem Paulus, cum diceret: Et ego veniens ad vos, fratres, veni non cum eminentia sermonis aut sapientiae, praedicans vobis mysterium Dei; neque enim iudicavi me scire quid inter vos, nisi Iesum Christum, et hunc crucifixum (I Cor. II, 1 et 2). Et quia docuit premere fidem, docuit et levare, dicens: Nunc enim crucifixum iam non novimus Christum (II Cor. V, 16). Seminamus autem fidem, cum ex Evangelio et apostolicis ac propheticis lectionibus credimus in Domini passionem. Seminamus ergo fidem, cum eam velut mollito et subacto solo Dominicae carnis operimus; ut quasi vapore et compressu sacri corporis fides se ipsa disseminet. Qui enim crediderit factum hominem Dei Filium, credit mortuum esse pro nobis, credit resurrexisse pro nobis, credit ascendisse pro nobis. Semino ergo fidem, cum sepulturam eius intersero.