Et ideo Apostolus avaritiam dicit esse fugiendam, ne impediti more gentili, iniquitate, malitia, impudicitia, avaritia, ad regnum Christi pervenire nequeamus (Rom. I, 29). Omnis enim immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei (Ephes. V, 5).