Mittit itaque ad exitus viarum; prudentia enim in exitu canitur. Mittit ad plateas, quia misit ad peccatores; ut de latioribus viis ad angustam venirent, quae ducit ad vitam. Mittit ad vias, et circa sepes, quod hi videlicet apti sint regno coelorum, qui nullis praesentium cupiditatibus occupati ad futura festinant, in quodam bonae voluntatis tramite constituti: et qui modo sepis quae ab incultis culta secernat, et incursus arceat bestiarum, norint bona malaque distinguere, et adversus tentamenta nequitiae spiritalis, fidei munimen obtendere. Denique Dominus, ut vineam suam ostenderet fuisse munitam, Et sepem, inquit, circumdedi, et circumfodi eam (Matth. XXI, 33). Et Apostolus medium parietem sepis dicit esse sublatum, qui continuationem munitionis irruperat (Ephes. II, 14). Fides igitur et ratio quaeritur, et quaeritur in plateis, hoc est, in meatibus interioris affectus; quia scriptum est: In plateis tuis diffundantur aquae tuae (Prov. V, 16).