Ergo neque est corporalium stridor aliquis dentium, neque ignis aliquis perpetuus flammarum corporalium, neque vermis est corporalis. Sed haec ideo ponuntur, quia sicut ex multa cruditate et febres nascuntur et vermes, ita si quis non decoquat peccata sua, velut quadam interposita sobrietate abstinentiae, sed miscendo peccata peccatis, tamquam cruditatem quamdam contrahat veterum et recentium delictorum, igne aduretur proprio, et suis vermibus consumetur. Unde et Esaias ait: Ambulate in lumine ignis vestri, et flamma quam accendistis vobis (Esai. L, 11). Ignis est quem generat moestitia delictorum: vermis est, eo quod irrationabilis animae peccata mentem rei sensumque compungant, et quaedam exedant viscera conscientiae: quae tamquam vermes ex unoquoque nascuntur, tamquam ex corpore peccatoris. Denique Dominus id per Esaiam declaravit dicens: Et videbunt membra hominum praevaricantium in me: et vermis eorum non morietur, et ignis non exstinguetur (Esai. LXVI, 24).