Qui sunt isti, pater, pastor, mulier? Nonne Deus Pater, Christus pastor, mulier Ecclesia? Christus te suo corpore vehit, qui tua in se peccata suscepit, quaerit Ecclesia, recipit Pater. Quasi pastor revehit, quasi mater inquirit, quasi pater vestit. Prima misericordia, secunda suffragatio, tertia reconciliatio. Singula singulis quadrant: redemptor subvenit, Ecclesia suffragatur, auctor reconciliatur. Eadem divini operis misericordia, sed diversa pro meritis nostris gratia. Ovis a pastore lassa revocatur: drachma quae perierat, invenitur: ad Patrem filius suis vestigiis redit, et plena condemnati erroris regreditur poenitentia. Unde bene scriptum est: Homines et iumenta salvos facies, Domine (Psal. XXXV, 8). Quae sunt ista iumenta? Dixit propheta: Semen Israel in semen hominum, et Iuda in semen animalium (Ierem. XXXI, 27). Itaque Israel quasi homo salvatur, quasi ovis Iuda colligitur. Malo ergo filius esse, quam ovis; ovis enim a pastore repetitur, a Patre Filius honoratur. .